- DURUS
- DURUSproprie ὁ ἰχυρὸς et καρτερὸς, ut duri agrestes, duri agricolae, apud Poetam: quales quia ut plurtmum laboris patientes, hinc durare et pati idem. Virg. l. 1. Aeneid. v. 211.Durate et vosmet rebus servate secundis.h. e. καρτερεῖτε. Et apud Comicum, Quis heic durate, si sic sit, putest? Cuius loco pati absolute usurpat, codem significatu, Idem Ecl. c. x. v. 52.Certum est, in silvis, inter spelaea ferarumMalle pati etc.Inde vinum et acetum durum apellari coepit, de' valido et robusto vel austero. Similiter dura muria, ἡ δριμεῖα, seu ἡ ἐπιτεταμένως ἁλυκή, Acerrima seu salsissima, quae liquidissima erat, Sic meminit caelestis aquae sub dio salibus duratae Columella l. 7. c. 4. quâ greges perluebantur; Ubi aqua durata salibus est, quae dura, i. e. salsa et acida evasit, cui rei plurimum Sol confert. Alibi durati pisces occurrunt, i. e. sale duro vel durâ muriâ salsi. Non einim duriores efficiuntur vulgato sensu pisces, qui saliti sunt, sed interdum etiam liquefacti in muria sic vocabantur etc. Salmas. ad Solin. p. 345. et 346.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.